Liber Exodus, 33
1. locutusque est Dominus ad Mosen vade ascende de loco isto tu et populus tuus quem eduxisti de terra Ægypti in terram quam juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam
2. et mittam præcursorem tui angelum ut eiciam Chananeum et Amorreum et Hettheum et Ferezeum et Eveum et Jebuseum
3. et intres in terram fluentem lacte et melle non enim ascendam tecum quia populus duræ cervicis est ne forte disperdam te in via
4. audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo
5. dixitque Dominus ad Mosen loquere filiis Israël populus duræ cervicis es semel ascendam in medio tui et delebo te jam nunc depone ornatum tuum ut sciam quid faciam tibi
6. deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb
7. Moses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen ejus tabernaculum fœderis et omnis populus qui habebat aliquam quæstionem egrediebatur ad tabernaculum fœderis extra castra
8. cumque egrederetur Moses ad tabernaculum surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio papilionis sui aspiciebantque tergum Mosi donec ingrederetur tentorium
9. ingresso autem illo tabernaculum fœderis descendebat columna nubis et stabat ad ostium loquebaturque cum Mosi
10. cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
11. loquebatur autem Dominus ad Mosen facie ad faciem sicut loqui solet homo ad amicum suum cumque ille reverteretur in castra minister ejus Josue filius Nun puer non recedebat de tabernaculo
12. dixit autem Moses ad Dominum præcipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum præsertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me
13. si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc
14. dixitque Dominus facies mea præcedet te et requiem dabo tibi
15. et ait Moses si non tu ipse præcedes ne educas nos de loco isto
16. in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
17. dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine
18. qui ait ostende mihi gloriam tuam
19. respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit
20. rursumque ait non poteris videre faciem meam non enim videbit me homo et vivet
21. et iterum ecce inquit est locus apud me stabis super petram
22. cumque transibit gloria mea ponam te in foramine petræ et protegam dextera mea donec transeam
23. tollamque manum meam et videbis posteriora mea faciem autem meam videre non poteris