Liber Ieremiae, 40
1. sermo qui factus est ad Hieremiam a Domino postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Hierusalem et Juda et ducebantur in Babylonem
1. Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro satellitum de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda et ducebantur in Babylonem.
2. tollens ergo princeps militiæ Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
2. Tollens ergo princeps satellitum Ieremiam, dixit ad eum: “Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum
3. et adduxit et fecit Dominus sicut locutus est quia peccastis Domino et non audistis vocem ejus et factus est vobis sermo hic
3. et adduxit; et fecit Dominus, sicut locutus est, quia peccastis Domino et non audistis vocem eius, et factus est vobis sermo hic.
4. nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge
4. Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”.
5. et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum
5. Cum nondum reverteretur, dixit: “Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum.
6. venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra
6. Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in Maspha et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in terra.
7. cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem
7. Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et viri eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
8. venerunt ad Godoliam in Masphat et Ismaël filius Nathaniæ et Johanan et Jonathan filii Caree et Sareas filius Thenœmeth et filii Offi qui erat de Nethophathi et Jezonias filius Maachathi ipsi et viri eorum
8. venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
9. et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens nolite timere servire Chaldeis habitate in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis
9. Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
10. ecce ego habito in Masphat ut respondeam præcepto Chaldeorum qui mittuntur ad nos vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris quas tenetis
10. Ecce ego habito in Maspha, ut stem coram Chaldaeis, qui veniunt ad nos; vos autem colligite vindemiam et messem et oleum et condite in vasis vestris et manete in urbibus vestris, quas tenetis”.
11. sed et omnes Judæi qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Idumea et in universis regionibus audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæam et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan
11. Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
12. reversi sunt inquam omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphat et collegerunt vinum et messem multam nimis
12. reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis.
13. Johanan autem filius Caree et omnes principes exercitus qui dispersi erant in regionibus venerunt ad Godoliam in Masphat
13. Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha
14. et dixerunt ei scito quia Baalis rex filiorum Ammon misit Ismaël filium Nathaniæ percutere animam tuam et non credidit eis Godolias filius Ahicam
14. et dixerunt ei: “Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15. Johanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismaël filium Nathaniæ nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiæ Juda
15. Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae”.
16. et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree noli facere verbum hoc falsum enim tu loqueris de Ismaël
16. Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”.
