Liber Iob, 38
1. respondens autem Dominus Job de turbine dixit
2. quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
3. accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
4. ubi eras quando ponebam fundamenta terræ indica mihi si habes intellegentiam
5. quis posuit mensuras ejus si nosti vel quis tetendit super eam lineam
6. super quo bases illius solidatæ sunt aut quis dimisit lapidem angularem ejus
7. cum me laudarent simul astra matutina et jubilarent omnes filii Dei
8. quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
9. cum ponerem nubem vestimentum ejus et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem
10. circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
11. et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
12. numquid post ortum tuum præcepisti diluculo et ostendisti auroræ locum suum
13. et tenuisti concutiens extrema terræ et excussisti impios ex ea
14. restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
15. auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
16. numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
17. numquid apertæ tibi sunt portæ mortis et ostia tenebrosa vidisti
18. numquid considerasti latitudines terræ indica mihi si nosti omnia
19. in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
20. ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus ejus
21. sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
22. numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
23. quæ præparavi in tempus hostis in diem pugnæ et belli
24. per quam viam spargitur lux dividitur æstus super terram
25. quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
26. ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
27. ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
28. quis est pluviæ pater vel quis genuit stillas roris
29. de cujus utero egressa est glacies et gelu de cælo quis genuit
30. in similitudinem lapidis aquæ durantur et superficies abyssi constringitur
31. numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
32. numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terræ consurgere facis
33. numquid nosti ordinem cæli et pones rationem ejus in terra
34. numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
35. numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
36. quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
37. quis enarravit cælorum rationem et concentum cæli quis dormire faciet
38. quando fundebatur pulvis in terram et glebæ conpingebantur
39. numquid capies leænæ prædam et animam catulorum ejus implebis
40. quando cubant in antris et in specubus insidiantur
41. quis præparat corvo escam suam quando pulli ejus ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos