1. factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini et ædificium regis et omne quod optaverat et voluerat facere

2. apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon

3. dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus

4. tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus in simplicitate cordis et in æquitate et feceris omnia quæ præcepi tibi et legitima mea et judicia mea servaveris

5. ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël

6. si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri non sequentes me nec custodientes mandata mea et cærimonias quas proposui vobis sed abieritis et colueritis deos alienos et adoraveritis eos

7. auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis et templum quod sanctificavi nomini meo proiciam a conspectu meo eritque Israël in proverbium et in fabulam cunctis populis

8. et domus hæc erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic

9. et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc

10. expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos id est domum Domini et domum regis

11. Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ

12. egressusque est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon et non placuerunt ei

13. et ait hæcine sunt civitates quas dedisti mihi frater et appellavit eas terram Chabul usque in diem hanc

14. misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri

15. hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer

16. Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiæ suæ uxori Salomonis

17. ædificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem

18. et Baalath et Palmyram in terra solitudinis

19. et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suæ

20. universum populum qui remanserat de Amorreis et Hettheis et Ferezeis et Eveis et Jebuseis qui non sunt de filiis Israël

21. horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc

22. de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum

23. erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant

24. filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello

25. offerebat quoque Salomon tribus vicibus per annos singulos holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino et adolebat thymiama coram Domino perfectumque est templum

26. classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea

27. misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis

28. qui cum venissent in Ophir sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum detulerunt ad regem Salomonem





A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina