Evangelium secundum Marcum, 8
1. in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis
2. misereor super turba quia ecce jam triduo sustinent me nec habent quod manducent
3. et si dimisero eos jejunos in domum suam deficient in via quidam enim ex eis de longe venerunt
4. et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine
5. et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
6. et præcepit turbæ discumbere supra terram et accipiens septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut adponerent et adposuerunt turbæ
7. et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et jussit adponi
8. et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
9. erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et dimisit eos
10. et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
11. et exierunt Pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo temptantes eum
12. et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quærit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
13. et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
14. et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi
15. et præcipiebat eis dicens videte cavete a fermento Pharisæorum et fermento Herodis
16. et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
17. quo cognito Jesus ait illis quid cogitatis quia panes non habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc cæcatum habetis cor vestrum
18. oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis nec recordamini
19. quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
20. quando et septem panes in quattuor milia quot sportas fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
21. et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
22. et veniunt Bethsaida et adducunt ei cæcum et rogabant eum ut illum tangeret
23. et adprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum et expuens in oculos ejus inpositis manibus suis interrogavit eum si aliquid videret
24. et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
25. deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
26. et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et si in vicum introjeris nemini dixeris
27. et egressus est Jesus et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi et in via interrogabat discipulos suos dicens eis quem me dicunt esse homines
28. qui responderunt illi dicentes Johannem Baptistam alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
29. tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens Petrus ait ei tu es Christus
30. et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
31. et cœpit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere
32. et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus cœpit increpare eum
33. qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quæ Dei sunt sed quæ sunt hominum
34. et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
35. qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam eam faciet
36. quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ
37. aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
38. qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
39. et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute