Liber Proverbiorum, 11
1. statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus æquum voluntas ejus
1. Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas eius.
2. ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia
2. Venit superbia, veniet et contumelia; apud humiles autem sapientia.
3. simplicitas justorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos
3. Simplicitas iustorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
4. non proderunt divitiæ in die ultionis justitia autem liberabit a morte
4. Non proderunt divitiae in die ultionis, iustitia autem liberabit a morte.
5. justitia simplicis diriget viam ejus et in impietate sua corruet impius
5. Iustitia simplicis diriget viam eius, et in impietate sua corruet impius.
6. justitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui
6. Iustitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
7. mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit
7. Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes; et exspectatio divitiarum peribit.
8. justus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
8. Iustus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.
9. simulator ore decipit amicum suum justi autem liberabuntur scientia
9. Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
10. in bonis justorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio
10. In bonis iustorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
11. benedictione justorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur
11. Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur.
12. qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit
12. Qui despicit amicum suum, indigens corde est, vir autem prudens tacebit.
13. qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum
13. Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum.
14. ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia
14. Ubi non adsunt dispositiones, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.
15. adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
15. Affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo; qui autem odit sponsores, securus erit.
16. mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias
16. Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.
17. benefacit animæ suæ vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit
17. Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, carnem suam affligit.
18. impius facit opus instabile seminanti autem justitiam merces fidelis
18. Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis.
19. clementia præparat vitam et sectatio malorum mortem
19. Firmus in iustitia praeparat vitam, et sectator malorum mortem.
20. abominabile Domino pravum cor et voluntas ejus in his qui simpliciter ambulant
20. Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant.
21. manus in manu non erit innocens malus semen autem justorum salvabitur
21. Manus in manu, non erit impunitus malus, semen autem iustorum salvabitur.
22. circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
22. Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua.
23. desiderium justorum omne bonum est præstolatio impiorum furor
23. Desiderium iustorum omne bonum est, praestolatio impiorum furor.
24. alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt
24. Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt.
25. anima quæ benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur
25. Anima, quae benedicit, impinguabitur; et, qui inebriat, ipse quoque inebriatur.
26. qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium
26. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.
27. bene consurgit diluculo qui quærit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis
27. Qui instanter quaerit bonum, quaerit beneplacitum; qui autem investigator malorum est, haec advenient ei.
28. qui confidet in divitiis suis corruet justi autem quasi virens folium germinabunt
28. Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
29. qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti
29. Qui conturbat domum suam, possidebit ventos; et, qui stultus est, serviet sapienti.
30. fructus justi lignum vitæ et qui suscipit animas sapiens est
30. Fructus iusti lignum vitae; et suscipit animas, qui sapiens est.
31. si justus in terra recipit quanto magis impius et peccator
31. Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator.