Mosaico decorativo

1. fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis

1. Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum

2. mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus

2. altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.

3. similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles

3. Similitudo quoque boum erat subter illud, in circuitu circumdabant illud — decem cubitis — duobus versibus alvum maris circuibant boves fusiles in una fusione cum mari.

4. et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari

4. Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.

5. porro vastitas ejus habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensuræ tria milia metretas

5. Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.

6. fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quæ in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur

6. Fecit quoque luteres decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant; porro in mari sacerdotes lavabantur.

7. fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris

7. Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iussa erant fieri, et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris.

8. necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum

8. Necnon et mensas decem, et posuit eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris; phialas quoque aureas centum.

9. fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quæ texit ære

9. Fecit etiam atrium sacerdotum et atrium grande et ostia in atrio, quae texit aere.

10. porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem

10. Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.

11. fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei

11. Fecit autem Hiram lebetes et vatilla et phialas et complevit omne opus regis Salomonis in domo Dei;

12. hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quædam retiacula quæ capita tegerent super epistylia

12. hoc est columnas duas et globos et capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum;

13. malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis jungerentur quæ protegerent epistylia et capita columnarum

13. malogranata quoque quadringenta et serta duo, ita ut bini ordines malogranatorum singulis sertis iungerentur, quae protegerent globos capitellorum columnarum.

14. bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus

14. Bases etiam fecit et luteres, quos superposuit basibus,

15. mare unum bovesque duodecim sub mari

15. mare unum, boves quoque duodecim sub mari;

16. et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo

16. et lebetes et vatilla et fuscinulas: omnia vasa fecit regi Salomoni Hiram magister eius pro domo Domini ex aere mundissimo.

17. in regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha

17. In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Succoth et Saredatha.

18. erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus æris

18. Fecitque Salomon multitudinem vasorum innumerabilem, ita ut ignoraretur pondus aeris.

19. fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis

19. Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis;

20. candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo

20. candelabra quoque cum lucernis suis, ut lucerent ante Dabir iuxta ritum, ex auro purissimo,

21. et florentia quædam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt

21. et florem et lucernas et forcipes aureos: omnia de auro perfectissimo facta sunt;

22. thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini

22. cultros quoque et phialas et sartagines et turibula ex auro purissimo. Et ostia templi interiora in sancta sanctorum et ostia templi forinsecus aurea.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.