Liber Baruch, 6
0.
0. Exemplum epistulae, quam mi sit Ieremias ad abducendos cap tivos in Babyloniam a rege Babyloniorum, ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est ei a Deo.
1. exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum
1. Propter peccata, quae peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babyloniorum.
2. ingressi itaque in Babyloniam eritis illic annis plurimis et tempus longum usque ad generationes septem post hoc autem educam vos inde cum pace
2. Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace.
3. nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos et ligneos in umeros portari ostentantes metum gentibus
3. Nunc autem videbitis in Babylone deos argenteos et aureos et ligneos in umeris portari, ostentantes metum gentibus.
4. videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis et metuatis et metus vos capiat in ipsis
4. Cavete ergo, ne et vos assimilati assimilemini alienigenis, et metus vos capiat in ipsis.
5. visa itaque turba de retro et ab ante adorantes dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine
5. Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”.
6. angelus autem meus vobiscum est ipse autem exquiram animas vestras
6. Angelus enim meus vobiscum est; ipse autem exquiret animas vestras.
7. nam lingua ipsorum polita a fabro ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui
7. Nam lingua eorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui.
8. et sicut virgini amanti ornamenti ita accepto auro fabricati sunt
8. Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur
9. coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum et erogant illud in semet ipsis
9. coronas super capita deorum suorum. Interdum autem accidit etiam, ut sacerdotes, subtrahentes a diis aurum et argentum, erogent illud in semetipsos
10. dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
10. et dent ex ipso et prostitutis in lupanari. Et ornant illos ut homines vestimentis, deos argenteos et aureos et ligneos.
11. hii autem non liberantur ab erugine et tinea
11. Hi autem non liberantur ab aerugine et tinea.
12. opertis autem illis veste purpurea extergent faciem ipsorum propter pulverem domus qui est plurimus inter eos
12. Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos.
13. sceptrum autem habet ut homo sicut judex regionis qui in se peccantem non interficit
13. Et sceptrum habet ut homo, iudex regionis, qui in se peccantem non interficiet.
14. habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii
14. Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii;
15. ne ergo timueritis eos sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur tales sunt et dii illorum
15. non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile fit, tales sunt dii eorum.
16. constitutis illis in domo oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus intrœuntium
16. Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium.
17. et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris ne a latronibus expolientur
17. Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur.
18. lucernas accendunt illis et quidem multas ex quibus nullam videre possunt sunt autem sicut trabes in domo
18. Lucernas accendunt et quidem plures quam sibi ipsis, quarum nullam videre possunt.
19. corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
19. Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt.
20. nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit
20. Nigrae fiunt facies eorum a fumo, qui in domo fit.
21. supra corpus eorum et supra caput volant noctuæ et hirundines et aves etiam similiter et cattæ
21. Super corpus eorum et super caput volitant noctuae et hirundines et aves, similiter et cattae.
22. unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
22. Unde scietis quia non sunt dii; non ergo timueritis eos.
23. aurum etiam quod habent ad speciem est nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt neque enim dum conflarentur sentiebant
23. Aurum enim, quod circa se habent ad speciem, nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit; neque enim, cum conflabantur, sentiebant.
24. ex omni pretio empta sunt in quibus spiritus non est in ipsis
24. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est.
25. sine pedibus in umeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus confundantur etiam qui colunt ea
25. Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea,
26. propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur
26. propter quod, ne forte cadat in terram, per ipsos erigetur. Neque, si quis illud erectum statuerit, per semetipsum movebitur neque, si inclinatum fuerit, erigetur; sed sicut mortuis munera illis apponuntur.
27. hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur similiter et mulieres eorum decerpentes neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt
27. Hostias vero eorum sacerdotes eorum vendunt et abutuntur; similiter et uxores eorum, ex ipsis partes sale condientes, neque mendico neque infirmo aliquid impertiunt. De sacrificiis eorum menstruatae et fetae contingunt.
28. de sacrificiis eorum fetæ et menstruatæ contingunt scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
28. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos.
29. unde enim vocantur dii quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis
29. Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis,
30. et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa quorum capita nuda sunt
30. et in domibus illorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
31. rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui
31. Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui.
32. a vestimento eorum auferent sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos
32. A vestimento eorum auferunt sacerdotes et vestiunt uxores suas et filios suos.
33. neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si quid bonum poterunt retribuere neque regem constituere possunt neque auferre
33. Neque si quid mali patiantur ab aliquo neque si bonum, poterint retribuere; neque constituere regem possunt neque auferre.
34. similiter neque divitias dare possunt neque malum retribuere si quis illis votum voverit et non reddiderit nec hoc requirent
34. Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent.
35. hominem a morte non liberant neque infimum a potentiore eripient
35. De morte hominem non liberabunt neque infirmiorem a potentiore eripient.
36. hominem cæcum ad visum non restituent de necessitate hominem non liberabunt
36. Hominem caecum ad visum non restituent, de necessitate hominem non liberabunt.
37. viduæ non miserebuntur neque orfanis benefacient
37. Viduae non miserebuntur neque orphano benefacient.
38. lapidibus de monte similes sunt dii illorum lignei et lapidei aurei et argentei qui autem colunt illa confundentur
38. Lapidibus de monte similes sunt, lignea et inaurata et inargentata; qui autem excolunt illa, confundentur.
39. quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos
39. Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos?
40. adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea qui cum audierint mutum non posse loqui offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui
40. Adhuc etiam ipsi Chaldaei non honorant ea; qui cum viderint mutum non posse loqui, afferunt Bel postulantes illum loqui,
41. quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum
41. quasi ipse possit sentire. Et non possunt ipsi, cum intellexerint, relinquere ea; sensum enim non habent.
42. mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent succendentes ossa olivarum
42. Mulieres autem circumdatae funibus in viis sedent succendentes furfurem;
43. cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa neque funis ejus disruptus sit
43. cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
44. omnia autem quæ illis fiunt falsa sunt quomodo ergo æstimandum aut dicendum est esse illos deos
44. Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos?
45. a fabris autem et ab aurificibus facta sunt nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes
45. A fabris et ab aurificibus facti sunt; nihil aliud erunt, nisi id quod volunt artifices.
46. aurifices ipsi etiam qui ea faciunt non sunt multi temporis numquid ergo possunt quæ ab ipsis fabricata sunt esse dii
46. Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii?
47. reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris
47. Reliquerunt enim falsa et opprobrium postea futuris.
48. nam cum supervenerit illis prœlium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis
48. Nam cum supervenerit illis proelium et mala, cogitant apud se sacerdotes, ubi se abscondant cum illis.
49. quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt
49. Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis?
50. nam cum sint lignea et inaurata et inargentata scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus quæ manifestata sunt quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum opus Dei in illis
50. Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est.
51. unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum et nullum Dei opus in ipsis est
51. Cui ergo non notum est quod non sunt dii?
52. regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt
52. Regem enim regioni non suscitabunt neque pluviam hominibus dabunt.
53. judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ
53. Iudicium quoque eorum non discernent nec regiones liberabunt iniuriam patientes, quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae.
54. etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et argenteorum sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur ipsi vero sicut trabes in medio conburentur
54. Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur.
55. regi autem et bello non resistent quomodo ergo æstimandum est aut recipiendum quia dii sunt
55. Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt?
56. non a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et lapidei et inaurati et argentati quibus hii qui fortiores sunt
56. Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
57. aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt auferent illis et abibunt nec sibi auxilium ferunt
57. quibus hi fortiores sunt, quia aurum et argentum et vestimentum, quo operti sunt, auferent illis et abibunt; nec illi sibi auxilium ferent.
58. itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii
58. Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii.
59. sol quidem et luna sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt
59. Sol quidem et luna et sidera, cum sint splendida et emissa ad utilitates, oboediunt;
60. similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat
60. similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat;
61. et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem perficiunt quod imperatum est eis
61. et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
62. ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas facit quod præceptum est ei hæc autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt
62. ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
63. unde neque æstimandum est neque dicendum esse illos deos quando non possint neque judicium judicare neque benefacere hominibus
63. Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
64. scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
64. Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos.
65. neque enim regibus maledicent neque benedicent
65. Neque enim regibus maledicent neque benedicent.
66. signa etiam in cælo gentibus non ostendunt neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna
66. Signa in caelo gentibus non ostendent neque ut sol lucebunt neque illuminabunt sicut luna.
67. bestiæ meliores sunt illis quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi
67. Bestiae meliores sunt illis, quae possunt, fugientes sub tegumentum, prodesse sibi.
68. nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos
68. Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos.
69. nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati
69. Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati.
70. eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet similiter et mortuo projecto in tenebris similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati
70. Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati.
71. a purpura quoque et marmore quæ supra illos tineant scietis itaque quia non sunt dii ipsi etiam postremo comeduntur et erit obprobrium in regione
71. A purpura et bysso, quae super illos tineant, scietis quia non sunt dii; ipsa etiam postremo comeduntur, et erit opprobrium in regione.
72. melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis
72. Melior est ergo homo iustus, qui non habet simulacra, nam erit longe ab opprobriis.
