Liber Baruch, 4
1. hic liber mandatorum Dei et lex quæ est in æternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
1. Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur.
2. convertere Jacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus
2. Convertere, Iacob, et apprehende eam; perambula ad splendorem in lumine eius.
3. ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienæ
3. Noli dare alteri gloriam tuam et dignitates tuas genti alienae.
4. beati sumus Israël quoniam quæ Deo placent nobis manifesta sunt
4. Beati sumus, Israel, quia, quae placent Deo, nobis nota sunt.
5. animæquior esto populus Dei memorabilis Israël
5. Confide, popule meus, memoria Israel:
6. venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
6. venumdati estis gentibus non in perditionem, sed, quia irritastis Deum, traditi estis adversariis.
7. exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum æternum immolantes dæmoniis et non Deo
7. Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, sacrificantes daemonibus et non Deo.
8. obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
8. Obliti autem estis Deum, qui vos pavit, Deum aeternum, et contristastis eam, quae vos enutrivit, Ierusalem.
9. vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
9. Vidit enim supervenientem vobis iram a Deo et dixit: “Audite, vicinae Sion: Superinduxit mihi Deus luctum magnum.
10. vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Æternus
10. Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus.
11. nutrivi enim illos cum jucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
11. Nutrivi enim illos cum iucunditate, dimisi autem illos cum fletu et luctu.
12. nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
12. Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei.
13. justitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt
13. Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt.
14. veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Æternus
14. Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus.
15. adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguæ
15. Superinduxit enim illis gentem de longinquo, gentem improbam et alterius linguae, qui non sunt reveriti senem neque parvulorum miserti sunt
16. qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduæ et a filiis unicam desolaverunt
16. et abduxerunt dilectos viduae et a filiabus unicam desolaverunt”.
17. ego autem quid possum adiuvare vos
17. Ego autem, quid possum adiuvare vos?
18. qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
18. Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum.
19. ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
19. Abite, filii, abite; ego enim derelicta sum sola.
20. exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
20. Exui me stola pacis, indui autem me cilicio obsecrationis meae, clamabo ad Aeternum in diebus meis.
21. animæquiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
21. Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum.
22. ego enim speravi in Æternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quæ veniet vobis ab Æterno salutari nostro
22. Ego enim speravi ab Aeterno salutem vestram; et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia, quae veniet vobis cito ab Aeterno, salutari vestro.
23. emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum
23. Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
24. sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno
24. Nam, sicut nunc viderunt vicinae Sion vestram captivitatem, sic videbunt cito a Deo vestram salutem, quae superveniet vobis cum magna gloria et splendore Aeterni.
25. filii patienter sustinete iram quæ supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
25. Filii, patienter sustinete iram, quae vobis a Deo supervenit; persecutus est te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem in cervicem eorum ascendentem.
26. delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
26. Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis.
27. animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
27. Confidite, filii, et clamate ad Deum; erit enim vestra ab inductore memoria.
28. sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
28. Nam sicut fuit mens vestra, ut erraretis a Deo, conversi decuplate studium quaerendi eum;
29. qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra
29. qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam iucunditatem cum salute vestra.
30. animæquior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
30. Confide, Ierusalem; consolabitur enim te, qui te nominavit.
31. nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
31. Miseri, qui te nocuerunt et qui exsultati sunt in casu tuo!
32. civitates quibus servierunt filii tui punietur quæ accepit filios tuos
32. Miserae civitates, quibus servierunt filii tui; misera, quae accepit filios tuos!
33. sicut enim gavisa est in tua ruina et lætata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
33. Sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu, ita contristabitur in sua solitudine.
34. et amputabitur exultatio multitudinis ejus et gaudimonium ejus erit in luctum
34. Et amputabo exsultationem multitudinis, et laetitia eius erit in luctum.
35. ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus et habitabitur a dæmoniis in multitudinem temporis
35. Ignis enim superveniet illi ab Aeterno in dies longinquos, et inhabitabitur a daemoniis plurimum temporis.
36. circumspice Hierusalem ad orientem et vide jucunditatem a Deo tibi venientem
36. Circumspice ad orientem, Ierusalem, et vide iucunditatem, quae a Deo tibi superventura est.
37. ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei
37. Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria.
