Mosaico decorativo

1. testificor coram Deo et Christo Jesu qui judicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum ejus

1. Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:

2. prædica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

2. praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.

3. erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

3. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,

4. et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

4. et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

5. tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistæ ministerium tuum imple

5. Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.

6. ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat

6. Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat.

7. bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

7. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi;

8. in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus

8. in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.

9. festina venire ad me cito

9. Festina venire ad me cito.

10. Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

10. Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;

11. Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium

11. Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.

12. Tychicum autem misi Ephesum

12. Tychicum autem misi Ephesum.

13. pænulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas

13. Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.

14. Alexander ærarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera ejus

14. Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;

15. quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris

15. quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.

16. in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

16. In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;

17. Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

17. Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.

18. liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste cui gloria in sæcula sæculorum amen

18. Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

19. saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum

19. Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

20. Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti

20. Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21. festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes

21. Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.

22.

22. Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.