Mosaico decorativo

1. age nunc divites plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis

1. Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

2. divitiæ vestræ putrefactæ sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt

2. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,

3. aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus

3. aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.

4. ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introjit

4. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.

5. epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

5. Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

6. addixistis occidistis justum non resistit vobis

6. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.

7. patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum

7. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.

8. patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit

8. Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.

9. nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non judicemini ecce judex ante januam adsistit

9. Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.

10. exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini

10. Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.

11. ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator

11. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.

12. ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per cælum neque per terram neque aliud quodcumque juramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub judicio decidatis

12. Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum “Est” est, et “Non” non, uti non sub iudicio decidatis.

13. tristatur aliquis vestrum oret æquo animo est psallat

13. Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.

14. infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini

14. Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.

15. et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei

15. Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.

16. confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua

16. Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.

17. Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex

17. Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;

18. et rursum oravit et cælum dedit pluviam et terra dedit fructum suum

18. et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.

19. fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum

19. Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,

20. scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum

20. scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.