Mosaico decorativo

1. quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

1. Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem?

2. si enim Abraham ex operibus justificatus est habet gloriam sed non apud Deum

2. Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum.

3. quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam

3. Quid enim Scriptura dicit? “Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”.

4. ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

4. Ei autem, qui operatur, merces non reputatur secundum gratiam sed secundum debitum;

5. ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui justificat impium reputatur fides ejus ad justitiam

5. ei vero, qui non operatur, sed credit in eum, qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam,

6. sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus

6. sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:

7. beati quorum remissæ sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

7. “Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

8. beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

8. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum”.

9. beatitudo ergo hæc in circumcisione an etiam in præputio dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam

9. Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: “Reputata est Abrahae fides ad iustitiam”.

10. quomodo ergo reputata est in circumcisione an in præputio non in circumcisione sed in præputio

10. Quomodo ergo reputata est? In circumcisione an in praeputio? Non in circumcisione sed in praeputio:

11. et signum accepit circumcisionis signaculum justitiæ fidei quæ est in præputio ut sit pater omnium credentium per præputium ut reputetur et illis ad justitiam

11. et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae fuit in praeputio, ut esset pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur illis iustitia,

12. et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quæ est in præputio fidei patris nostri Abrahæ

12. et pater circumcisionis his non tantum, qui ex circumcisione sunt, sed et qui sectantur vestigia eius, quae fuit in praeputio, fidei patris nostri Abrahae.

13. non enim per legem promissio Abrahæ aut semini ejus ut heres esset mundi sed per justitiam fidei

13. Non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius, ut heres esset mundi, sed per iustitiam fidei;

14. si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

14. si enim qui ex lege heredes sunt, exinanita est fides, et abolita est promissio.

15. lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec prævaricatio

15. Lex enim iram operatur; ubi autem non est lex, nec praevaricatio.

16. ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahæ qui est pater omnium nostrum

16. Ideo ex fide, ut secundum gratiam, ut firma sit promissio omni semini, non ei, qui ex lege est solum, sed et ei, qui ex fide est Abrahae — qui est pater omnium nostrum,

17. sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt

17. sicut scriptum est: “Patrem multarum gentium posui te” C, ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos et vocat ea, quae non sunt, quasi sint;

18. qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

18. qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”.

19. et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarræ

19. Et non infirmatus fide consideravit corpus suum iam emortuum, cum fere centum annorum esset, et emortuam vulvam Sarae;

20. in repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

20. in repromissione autem Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo,

21. plenissime sciens quia quæcumque promisit potens est et facere

21. et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere.

22. ideo et reputatum est illi ad justitiam

22. Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.

23. non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

23. Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,

24. sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Jesum Dominum nostrum a mortuis

24. sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis,

25. qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram

25. qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.