Epistula ad Romanos, 3
1. quid ergo amplius est Judæo aut quæ utilitas circumcisionis
1. Quid ergo amplius est Iudaeo, aut quae utilitas circumcisionis?
2. multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
2. Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
3. quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
3. Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
4. est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris
4. Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris”.
5. si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
5. Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
6. absit alioquin quomodo judicabit Deus mundum
6. Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum?
7. si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor
7. Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius, quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor?
8. et non sicut blasphemamur et sicut ajunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio justa est
8. Et non, sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere: “Faciamus mala, ut veniant bona”? Quorum damnatio iusta est.
9. quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse
9. Quid igitur? Praecellimus eos? Nequaquam! Antea enim causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
10. sicut scriptum est quia non est justus quisquam
10. sicut scriptum est: “Non est iustus quisquam,
11. non est intellegens non est requirens Deum
11. non est intellegens, non est requirens Deum.
12. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
12. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
13. sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
13. Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum,
14. quorum os maledictione et amaritudine plenum est
14. quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem,
16. contritio et infelicitas in viis eorum
16. contritio et infelicitas in viis eorum,
17. et viam pacis non cognoverunt
17. et viam pacis non cognoverunt.
18. non est timor Dei ante oculos eorum
18. Non est timor Dei ante oculos eorum”.
19. scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
19. Scimus autem quoniam, quaecumque lex loquitur, his, qui in lege sunt, loquitur, ut omne os obstruatur, et obnoxius fiat omnis mundus Deo;
20. quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
20. quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati.
21. nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
21. Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis,
22. justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
22. iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:
23. omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
23. omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei,
24. justificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quæ est in Christo Jesu
24. iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu;
25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum
25. quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta
26. in sustentatione Dei ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu
26. in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore, ut sit ipse iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu.
27. ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
27. Ubi est ergo gloriatio? Exclusa est. Per quam legem? Operum? Non, sed per legem fidei.
28. arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis
28. Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
29. an Judæorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
29. An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium,
30. quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem
30. quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem.
31. legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus
31. Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus.
