1. Canticum ascensionum. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.

2. Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa.

3. Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa?

4. Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.

5. Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar!

6. Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem.

7. Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.





“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina