1. David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”.

2. Virgam potentiae tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.

3. Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te.

4. Iuravit Dominus et non paenitebit eum: “Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech”.

5. Dominus a dextris tuis, conquassabit in die irae suae reges.

6. Iudicabit in nationibus: cumulantur cadavera, conquassabit capita in terra spatiosa.

7. De torrente in via bibet, propterea exaltabit caput.





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina