1. Magistro chori. Secundum " Ne destruxeris ". David. Miktam.

2. Numquid vere, potentes, iustitiam loquimini, recte iudicatis filios hominum?

3. Etenim in corde iniquitates operamini, in terra violentiam manus vestrae concinnant.

4. Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa.

5. Venenum illis in similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,

6. quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter.

7. Deus, contere dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringe, Domine.

8. Diffluant tamquam aqua decurrens, sicut fenum conculcatum arescant.

9. Sicut limax, quae tabescens transit, sicut abortivum mulieris, quod non vidit solem.

10. Priusquam sentiant ollae vestrae rhamnum, sicut viventes, sicut ardor irae absorbet eos.

11. Laetabitur iustus, cum viderit vindictam, pedes suos lavabit in sanguine peccatoris.

12. Et dicet homo: “Utique est fructus iusto, utique est Deus iudicans eos in terra”.





“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina