Mosaico decorativo

1. Magistro chori. David. PSALMUS. Deus laudis meae, ne tacueris,

1. Gr. Psalm 109 (Heb. 110) τῷ Δαυιδ ψαλμός εἶπεν ὁ κύριος τῷ κυρίῳ μου κάθου ἐκ δεξιῶν μου ἕως ἂν θῶ τοὺς ἐχθρούς σου ὑποπόδιον τῶν ποδῶν σου

2. quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti sunt adversum me lingua dolosa

2. ῥάβδον δυνάμεώς σου ἐξαποστελεῖ κύριος ἐκ Σιων καὶ κατακυρίευε ἐν μέσῳ τῶν ἐχθρῶν σου

3. et sermonibus odii circumdederunt me et expugnaverunt me gratis.

3. μετὰ σοῦ ἡ ἀρχὴ ἐν ἡμέρᾳ τῆς δυνάμεώς σου ἐν ταῖς λαμπρότησιν τῶν ἁγίων ἐκ γαστρὸς πρὸ ἑωσφόρου ἐξεγέννησά σε

4. Pro dilectione mea adversabantur mihi; ego autem orabam.

4. ὤμοσεν κύριος καὶ οὐ μεταμεληθήσεται σὺ εἶ ἱερεὺς εἰς τὸν αἰῶνα κατὰ τὴν τάξιν Μελχισεδεκ

5. Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilectione mea.

5. κύριος ἐκ δεξιῶν σου συνέθλασεν ἐν ἡμέρᾳ ὀργῆς αὐτοῦ βασιλεῖς

6. Constitue super eum peccatorem, et adversarius stet a dextris eius.

6. κρινεῖ ἐν τοῖς ἔθνεσιν πληρώσει πτώματα συνθλάσει κεφαλὰς ἐπὶ γῆς πολλῶν

7. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.

7. ἐκ χειμάρρου ἐν ὁδῷ πίεται διὰ τοῦτο ὑψώσει κεφαλήν

8. Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.

8.

9. Fiant filii eius orphani, et uxor eius vidua.

9.

10. Instabiles vagentur filii eius et mendicent et eiciantur de ruinis suis. -

10.

11. Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius.

11.

12. Non sit qui praebeat illi misericordiam, nec sit qui misereatur pupillis eius.

12.

13. Fiant nati eius in interitum, in generatione una deleatur nomen eorum.

13.

14. In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur.

14.

15. Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum.

15.

16. Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret.

16.

17. Et dilexit maledictionem: et veniat ei; et noluit benedictionem: et elongetur ab eo.

17.

18. Et induit maledictionem sicut vestimentum: et intret sicut aqua in interiora eius, et sicut oleum in ossa eius.

18.

19. Fiat ei sicut indumentum, quo operitur, et sicut zona, qua semper praecingitur.

19.

20. Haec retributio eorum, qui adversantur mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

20.

21. Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua; libera me,

21.

22. quia egenus et pauper ego sum, et cor meum vulneratum est intra me.

22.

23. Sicut umbra, cum declinat, pertransii, excussus sum sicut locustae.

23.

24. Genua mea infirmata sunt ieiunio, et caro mea contabuit absque oleo.

24.

25. Et ego factus sum opprobrium illis: viderunt me et moverunt capita sua.

25.

26. Adiuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.

26.

27. Et sciant quia manus tua haec: tu, Domine, hoc fecisti.

27.

28. Maledicant illi, et tu benedicas; qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.

28.

29. Induantur, qui detrahunt mihi, pudore et operiantur sicut diploide confusione sua.

29.

30. Confitebor Domino nimis in ore meo et in medio multorum laudabo eum,

30.

31. quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.

31.



Przeczytaj Biblię w rok

Dołącz do naszej społeczności i przeczytaj całą Biblię w 365 dni. Ustrukturyzowana i inspirująca ścieżka pogłębiająca Twoją wiarę i wiedzę o Piśmie Świętym.