1. ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.

1. Gr. Psalm 106 (Heb. 107) αλληλουια ἐξομολογεῖσθε τῷ κυρίῳ ὅτι χρηστός ὅτι εἰς τὸν αἰῶνα τὸ ἔλεος αὐτοῦ

2. Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?

2. εἰπάτωσαν οἱ λελυτρωμένοι ὑπὸ κυρίου οὓς ἐλυτρώσατο ἐκ χειρὸς ἐχθροῦ

3. Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.

3. ἐκ τῶν χωρῶν συνήγαγεν αὐτοὺς ἀπὸ ἀνατολῶν καὶ δυσμῶν καὶ βορρᾶ καὶ θαλάσσης

4. Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo,

4. ἐπλανήθησαν ἐν τῇ ἐρήμῳ ἐν ἀνύδρῳ ὁδὸν πόλεως κατοικητηρίου οὐχ εὗρον

5. ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua.

5. πεινῶντες καὶ διψῶντες ἡ ψυχὴ αὐτῶν ἐν αὐτοῖς ἐξέλιπεν

6. Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.

6. καὶ ἐκέκραξαν πρὸς κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτούς καὶ ἐκ τῶν ἀναγκῶν αὐτῶν ἐρρύσατο αὐτοὺς

7. Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.

7. καὶ ὡδήγησεν αὐτοὺς εἰς ὁδὸν εὐθεῖαν τοῦ πορευθῆναι εἰς πόλιν κατοικητηρίου

8. Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -

8. ἐξομολογησάσθωσαν τῷ κυρίῳ τὰ ἐλέη αὐτοῦ καὶ τὰ θαυμάσια αὐτοῦ τοῖς υἱοῖς τῶν ἀνθρώπων

9. Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.

9. ὅτι ἐχόρτασεν ψυχὴν κενὴν καὶ ψυχὴν πεινῶσαν ἐνέπλησεν ἀγαθῶν

10. Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici.

10. καθημένους ἐν σκότει καὶ σκιᾷ θανάτου πεπεδημένους ἐν πτωχείᾳ καὶ σιδήρῳ

11. Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.

11. ὅτι παρεπίκραναν τὰ λόγια τοῦ θεοῦ καὶ τὴν βουλὴν τοῦ ὑψίστου παρώξυναν

12. Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.

12. καὶ ἐταπεινώθη ἐν κόποις ἡ καρδία αὐτῶν ἠσθένησαν καὶ οὐκ ἦν ὁ βοηθῶν

13. Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius;

13. καὶ ἐκέκραξαν πρὸς κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτούς καὶ ἐκ τῶν ἀναγκῶν αὐτῶν ἔσωσεν αὐτοὺς

14. et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.

14. καὶ ἐξήγαγεν αὐτοὺς ἐκ σκότους καὶ σκιᾶς θανάτου καὶ τοὺς δεσμοὺς αὐτῶν διέρρηξεν

15. Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum.

15. ἐξομολογησάσθωσαν τῷ κυρίῳ τὰ ἐλέη αὐτοῦ καὶ τὰ θαυμάσια αὐτοῦ τοῖς υἱοῖς τῶν ἀνθρώπων

16. Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.

16. ὅτι συνέτριψεν πύλας χαλκᾶς καὶ μοχλοὺς σιδηροῦς συνέκλασεν

17. Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.

17. ἀντελάβετο αὐτῶν ἐξ ὁδοῦ ἀνομίας αὐτῶν διὰ γὰρ τὰς ἀνομίας αὐτῶν ἐταπεινώθησαν

18. Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.

18. πᾶν βρῶμα ἐβδελύξατο ἡ ψυχὴ αὐτῶν καὶ ἤγγισαν ἕως τῶν πυλῶν τοῦ θανάτου

19. Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;

19. καὶ ἐκέκραξαν πρὸς κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτούς καὶ ἐκ τῶν ἀναγκῶν αὐτῶν ἔσωσεν αὐτούς

20. et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum.

20. ἀπέστειλεν τὸν λόγον αὐτοῦ καὶ ἰάσατο αὐτοὺς καὶ ἐρρύσατο αὐτοὺς ἐκ τῶν διαφθορῶν αὐτῶν

21. Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,

21. ἐξομολογησάσθωσαν τῷ κυρίῳ τὰ ἐλέη αὐτοῦ καὶ τὰ θαυμάσια αὐτοῦ τοῖς υἱοῖς τῶν ἀνθρώπων

22. mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.

22. καὶ θυσάτωσαν θυσίαν αἰνέσεως καὶ ἐξαγγειλάτωσαν τὰ ἔργα αὐτοῦ ἐν ἀγαλλιάσει

23. Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.

23. οἱ καταβαίνοντες εἰς τὴν θάλασσαν ἐν πλοίοις ποιοῦντες ἐργασίαν ἐν ὕδασι πολλοῖς

24. Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius.

24. αὐτοὶ εἴδοσαν τὰ ἔργα κυρίου καὶ τὰ θαυμάσια αὐτοῦ ἐν τῷ βυθῷ

25. Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini.

25. εἶπεν καὶ ἔστη πνεῦμα καταιγίδος καὶ ὑψώθη τὰ κύματα αὐτῆς

26. Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto

26. ἀναβαίνουσιν ἕως τῶν οὐρανῶν καὶ καταβαίνουσιν ἕως τῶν ἀβύσσων ἡ ψυχὴ αὐτῶν ἐν κακοῖς ἐτήκετο

27. et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus.

27. ἐταράχθησαν ἐσαλεύθησαν ὡς ὁ μεθύων καὶ πᾶσα ἡ σοφία αὐτῶν κατεπόθη

28. Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;

28. καὶ ἐκέκραξαν πρὸς κύριον ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτούς καὶ ἐκ τῶν ἀναγκῶν αὐτῶν ἐξήγαγεν αὐτοὺς

29. et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.

29. καὶ ἐπέταξεν τῇ καταιγίδι καὶ ἔστη εἰς αὔραν καὶ ἐσίγησαν τὰ κύματα αὐτῆς

30. Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio,

30. καὶ εὐφράνθησαν ὅτι ἡσύχασαν καὶ ὡδήγησεν αὐτοὺς ἐπὶ λιμένα θελήματος αὐτῶν

31. et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum.

31. ἐξομολογησάσθωσαν τῷ κυρίῳ τὰ ἐλέη αὐτοῦ καὶ τὰ θαυμάσια αὐτοῦ τοῖς υἱοῖς τῶν ἀνθρώπων

32. Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos,

32. ὑψωσάτωσαν αὐτὸν ἐν ἐκκλησίᾳ λαοῦ καὶ ἐν καθέδρᾳ πρεσβυτέρων αἰνεσάτωσαν αὐτόν

33. quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis.

33. ἔθετο ποταμοὺς εἰς ἔρημον καὶ διεξόδους ὑδάτων εἰς δίψαν

34. Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.

34. γῆν καρποφόρον εἰς ἅλμην ἀπὸ κακίας τῶν κατοικούντων ἐν αὐτῇ

35. Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum.

35. ἔθετο ἔρημον εἰς λίμνας ὑδάτων καὶ γῆν ἄνυδρον εἰς διεξόδους ὑδάτων

36. Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.

36. καὶ κατῴκισεν ἐκεῖ πεινῶντας καὶ συνεστήσαντο πόλιν κατοικεσίας

37. Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.

37. καὶ ἔσπειραν ἀγροὺς καὶ ἐφύτευσαν ἀμπελῶνας καὶ ἐποίησαν καρπὸν γενήματος

38. Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,

38. καὶ εὐλόγησεν αὐτούς καὶ ἐπληθύνθησαν σφόδρα καὶ τὰ κτήνη αὐτῶν οὐκ ἐσμίκρυνεν

39. et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis.

39. καὶ ὠλιγώθησαν καὶ ἐκακώθησαν ἀπὸ θλίψεως κακῶν καὶ ὀδύνης

40. Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam

40. ἐξεχύθη ἐξουδένωσις ἐπ’ ἄρχοντας καὶ ἐπλάνησεν αὐτοὺς ἐν ἀβάτῳ καὶ οὐχ ὁδῷ

41. et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.

41. καὶ ἐβοήθησεν πένητι ἐκ πτωχείας καὶ ἔθετο ὡς πρόβατα πατριάς

42. Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.

42. ὄψονται εὐθεῖς καὶ εὐφρανθήσονται καὶ πᾶσα ἀνομία ἐμφράξει τὸ στόμα αὐτῆς

43. Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis.

43. τίς σοφὸς καὶ φυλάξει ταῦτα καὶ συνήσουσιν τὰ ἐλέη τοῦ κυρίου





“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina