Znaleziono 28 Wyniki dla: vicesima

  • anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se (Liber Iudith 2, 1)

  • accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptæ sunt epistulæ ut Mardocheus voluerat ad Judæos et ad principes procuratoresque et judices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Æthiopiam præsidebant provinciæ atque provinciæ populo et populo juxta linguas et litteras suas et Judæis ut legere poterant et audire (Liber Esther 8, 9)

  • et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram quæ erat contra altare (Liber I Maccabaeorum 1, 62)

  • et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni (Liber I Maccabaeorum 4, 52)

  • et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio (Liber I Maccabaeorum 4, 59)

  • et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israël (Liber I Maccabaeorum 13, 51)

  • facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiæ et diem ignis qui datus est quando Neemias ædificato templo et altari obtulit sacrificia (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori die mensis vicesima et quarta (Liber II Maccabaeorum 11, 21)

  • et factum est in tricesimo septimo anno transmigrationis Joachim regis Judæ duodecimo mense vicesima quinta mensis elevavit Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui caput Joachim regis Judæ et eduxit eum de domo carceris (Liber Ieremiae 52, 31)

  • in die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis (Prophetia Aggaei 2, 1)

  • in septimo mense vicesima et prima mensis factum est verbum Domini in manu Aggei prophetæ dicens (Prophetia Aggaei 2, 2)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina