Znaleziono 160 Wyniki dla: valde

  • et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)

  • et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 63)

  • templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Græcia (Liber I Maccabaeorum 6, 2)

  • et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)

  • et lætatus est populus valde et egerunt diem illam in lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)

  • locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis (Liber I Maccabaeorum 8, 4)

  • et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)

  • quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde (Liber I Maccabaeorum 8, 13)

  • et abierunt Romam viam multam valde et introjerunt curiam et dixerunt (Liber I Maccabaeorum 8, 19)

  • et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri (Liber I Maccabaeorum 9, 6)

  • et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde (Liber I Maccabaeorum 9, 22)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina