Found 160 Results for: valde
et venerunt usque Efron et hæc civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum (Liber I Maccabaeorum 5, 63)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricæ et scuta quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Græcia (Liber I Maccabaeorum 6, 2)
et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)
et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbæ et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis (Liber I Maccabaeorum 6, 41)
et lætatus est populus valde et egerunt diem illam in lætitia magna (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
locos qui longe erant valde ab eis et reges qui supervenerant illis ab extremis terræ contriverunt et percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum omnibus annis (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et exaltati sunt valde (Liber I Maccabaeorum 8, 13)
et abierunt Romam viam multam valde et introjerunt curiam et dixerunt (Liber I Maccabaeorum 8, 19)
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri (Liber I Maccabaeorum 9, 6)
et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde (Liber I Maccabaeorum 9, 22)