Znaleziono 204 Wyniki dla: sancta civitas

  • et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quæsita civitas et non Derelicta (Liber Isaiae 62, 12)

  • civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata (Liber Isaiae 64, 10)

  • a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universæ urbes derelictæ sunt et non habitat in eis homo (Liber Ieremiae 4, 29)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum cædite lignum ejus et fundite circa Hierusalem aggerem hæc est civitas visitationis omnis calumnia in medio ejus (Liber Ieremiae 6, 6)

  • ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis ipsi et principes eorum vir Juda et habitatores Hierusalem et habitabitur civitas hæc in sempiternum (Liber Ieremiae 17, 25)

  • nolite ergo audire eos sed servite regi Babylonis ut vivatis quare datur hæc civitas in solitudinem (Liber Ieremiae 27, 17)

  • hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur (Liber Ieremiae 30, 18)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (Liber Ieremiae 31, 38)

  • quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc a die qua ædificaverunt eam usque ad diem istam qua aufertur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)

  • hæc dicit Dominus tradenda tradetur civitas hæc in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 38, 3)

  • et dixit Hieremias ad Sedeciam hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hæc non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua (Liber Ieremiae 38, 17)

  • si autem non exieris ad principes regis Babylonis tradetur civitas hæc in manu Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum (Liber Ieremiae 38, 18)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina