Znaleziono 156 Wyniki dla: oculi

  • dixitque Jonathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto (Liber I Samuelis 14, 29)

  • ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • verumtamen domine mi rex in te oculi respiciunt totius Israël ut indices eis qui sedere debeat in solio tuo domine mi rex post te (Liber I Regum 1, 20)

  • ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte et die super domum de qua dixisti erit nomen meum ibi ut exaudias orationem qua orat te servus tuus in loco isto (Liber I Regum 8, 29)

  • ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israël et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te (Liber I Regum 8, 52)

  • dixitque Dominus ad eum exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam qua deprecatus es coram me sanctificavi domum hanc quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus (Liber I Regum 9, 3)

  • fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi ejus præ senectute (Liber I Regum 14, 4)

  • idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum (Liber II Regum 22, 20)

  • tu es enim Deus meus aperiantur quæso oculi tui et aures tuæ intentæ sint ad orationem quæ fit in loco isto (Liber II Paralipomenon 6, 40)

  • oculi quoque mei erunt aperti et aures meæ erectæ ad orationem ejus qui in loco isto oraverit (Liber II Paralipomenon 7, 15)

  • elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus (Liber II Paralipomenon 7, 16)

  • non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiæ tuæ fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis (Liber II Paralipomenon 9, 6)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina