Znaleziono 176 Wyniki dla: inde

  • dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)

  • inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha (Liber Iudicum 18, 13)

  • et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem obpugnare cœperunt (Liber Iudicum 20, 20)

  • atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)

  • misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam fœderis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca fœderis Domini Ofni et Finees (Liber I Samuelis 4, 4)

  • cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini (Liber I Samuelis 10, 3)

  • cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)

  • erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene (Liber I Samuelis 14, 4)

  • abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam quod cum audissent fratres ejus et omnis domus patris ejus descenderunt ad eum illuc (Liber I Samuelis 22, 1)

  • et profectus est David inde in Maspha quæ est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus (Liber I Samuelis 22, 3)

  • ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi (Liber I Samuelis 24, 1)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina