1. intellegens autem Joab filius Sarviæ quod cor regis versum esset ad Absalom

2. misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum

3. et ingredieris ad regem et loqueris ad eum sermones hujuscemodi posuit autem Joab verba in ore ejus

4. itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex

5. et ait ad eam rex quid causæ habes quæ respondit heu mulier vidua ego sum mortuus est enim vir meus

6. et ancillæ tuæ erant duo filii qui rixati sunt adversum se in agro nullusque erat qui eos prohibere posset et percussit alter alterum et interfecit eum

7. et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam dicit trade eum qui percussit fratrem suum ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit et deleamus heredem et quærunt extinguere scintillam meam quæ relicta est ut non supersit viro meo nomen et reliquiæ super terram

8. et ait rex ad mulierem vade in domum tuam et ego jubebo pro te

9. dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus ejus sit innocens

10. et ait rex qui contradixerit tibi adduc eum ad me et ultra non addet ut tangat te

11. quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram

12. dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere

13. dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum

14. omnes morimur et quasi aquæ delabimur in terram quæ non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est

15. nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ

16. et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei

17. dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum

18. et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex

19. et ait rex numquid manus Joab tecum est in omnibus istis respondit mulier et ait per salutem animæ tuæ domine mi rex nec ad dextram nec ad sinistram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex servus enim tuus Joab ipse præcepit mihi et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc

20. ut verterem figuram sermonis hujus servus tuus Joab præcepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram

21. et ait rex ad Joab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom

22. cadensque Joab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi et dixit Joab hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis domine mi rex fecisti enim sermonem servi tui

23. surrexit ergo Joab et abiit in Gessur et adduxit Absalom in Hierusalem

24. dixit autem rex revertatur in domum suam et faciem meam non videat reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit

25. porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula

26. et quando tondebatur capillum semel autem in anno tondebatur quia gravabat eum cæsaries ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis pondere publico

27. nati sunt autem Absalom filii tres et filia una nomine Thamar eleganti forma

28. mansitque Absalom Hierusalem duobus annis et faciem regis non vidit

29. misit itaque ad Joab ut mitteret eum ad regem qui noluit venire ad eum cumque secundo misisset et ille noluisset venire

30. dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni

31. surrexitque Joab et venit ad Absalom in domum ejus et dixit quare succenderunt servi tui segetem meam igni

32. et respondit Absalom ad Joab misi ad te obsecrans ut venires ad me et mitterem te ad regem ut diceres ei quare veni de Gessur melius mihi erat ibi esse obsecro ergo ut videam faciem regis quod si memor est iniquitatis meæ interficiat me

33. ingressus Joab ad regem nuntiavit ei vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem terræ coram eo osculatusque est rex Absalom





Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina