Znaleziono 19 Wyniki dla: hortum Eden

  • egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden (Liber Genesis 4, 16)

  • locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)

  • numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar (Liber II Regum 19, 12)

  • et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portæ quæ est inter duplicem murum ad hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem fugit itaque per viam quæ ducit ad campestria solitudinis (Liber II Regum 25, 4)

  • surrexerunt ergo Levitæ Maath filius Amasiæ et Johel filius Azariæ de filiis Caath porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Jallelel de filiis autem Gersom Joha filius Zemma et Eden filius Joaha (Liber II Paralipomenon 29, 12)

  • et sub cura ejus Eden et Meniamin Hiesue et Samejas Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque majoribus (Liber II Paralipomenon 31, 15)

  • et portam Fontis ædificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse ædificavit eam et texit et statuit valvas ejus et seras et vectes et muros piscinæ Siloæ in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David (Liber Nehemiae 3, 15)

  • rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi paratum malum (Liber Esther 7, 7)

  • surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius (Canticum Canticorum 4, 16)

  • veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)

  • dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat (Canticum Canticorum 6, 1)

  • descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica (Canticum Canticorum 6, 10)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina