Znaleziono 89 Wyniki dla: fructum

  • dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • in monte sublimi Israël plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam et habitabunt sub eo omnes volucres universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit (Prophetia Ezechielis 17, 23)

  • et evulsa est in ira in terramque projecta et ventus urens siccavit fructum ejus marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus ignis comedit eam (Prophetia Ezechielis 19, 12)

  • et egressus est ignis de virga ramorum ejus qui fructum ejus comedit et non fuit in ea virga fortis sceptrum dominantium planctus est et erit in planctum (Prophetia Ezechielis 19, 14)

  • et dabit lignum agri fructum suum et terra dabit germen suum et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus cum contrivero catenas jugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi (Prophetia Ezechielis 34, 27)

  • vos autem montes Israël ramos vestros germinetis et fructum vestrum adferatis populo meo Israël prope est enim ut veniat (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • et multiplicabo fructum ligni et genimina agri ut non portetis ultra obprobrium famis in gentibus (Prophetia Ezechielis 36, 30)

  • percussus est Ephraim radix eorum exsiccata est fructum nequaquam facient quod si et genuerint interficiam amantissima uteri eorum (Prophetia Osee 9, 16)

  • nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suam (Prophetia Ioel 2, 22)

  • ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)

  • numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium (Prophetia Amos 6, 13)

  • numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pingujum numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animæ meæ (Prophetia Michaeae 6, 7)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina