Znaleziono 413 Wyniki dla: faciem
ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)
tu autem cum jejunas ungue caput tuum et faciem tuam lava (Evangelium secundum Matthaeum 6, 17)
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam ante te (Evangelium secundum Matthaeum 11, 10)
faciem ergo cæli dijudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quærit et signum non dabitur ei nisi signum Jonæ et relictis illis abiit (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde (Evangelium secundum Matthaeum 17, 6)
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei qui in cælis est (Evangelium secundum Matthaeum 18, 10)
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu (Evangelium secundum Matthaeum 26, 39)
tunc expuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt (Evangelium secundum Matthaeum 26, 67)
sicut scriptum est in Esaja propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui præparabit viam tuam (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Cæsari an non dabimus (Evangelium secundum Marcum 12, 14)
et cœperunt quidam conspuere eum et velare faciem ejus et colaphis eum cædere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum cædebant (Evangelium secundum Marcum 14, 65)
et tu puer propheta Altissimi vocaberis præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Evangelium secundum Lucam 1, 76)