Znaleziono 560 Wyniki dla: cumque

  • cumque adpositus esset contra Judæos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus præcipiens ei omnes perfectæ ætatis interficere mulieres ac juvenes vendere (Liber II Maccabaeorum 5, 24)

  • cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida armis aureis hastam vibrans (Liber II Maccabaeorum 11, 8)

  • cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere cessisset residui victi Arabes petebant a Juda dextras sibi dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos (Liber II Maccabaeorum 12, 11)

  • cumque cohors Judæ prima apparuisset timor hostibus incussus est ex præsentia Dei qui universa conspicit et in fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et gladiorum suorum ictibus debilitarentur (Liber II Maccabaeorum 12, 22)

  • cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis (Liber II Maccabaeorum 15, 28)

  • cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quæ fecerit et investigans conposuit parabolas multas (Liber Ecclesiastes 12, 9)

  • cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra (Liber Ieremiae 3, 16)

  • cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique (Liber Ieremiae 20, 3)

  • cumque impleti fuerint anni septuaginta visitabo super regem Babylonis et super gentem illam dicit Dominus iniquitatem eorum et super terram Chaldeorum et ponam illam in solitudines sempiternas (Liber Ieremiae 25, 12)

  • cumque noluerint accipere calicem de manu ut bibant dices ad eos hæc dicit Dominus exercituum bibentes bibetis (Liber Ieremiae 25, 28)

  • cumque conplesset Hieremias loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum adprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens morte morietur (Liber Ieremiae 26, 8)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina