Mosaico decorativo

Znaleziono 2185 Wyniki dla: Vir

  • filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et judicia quæ præcepit Dominus Mosi ut doceret Israël confortare viriliter age ne timeas neque paveas (Liber I Paralipomenon 22, 13)

  • numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum (Liber I Paralipomenon 23, 3)

  • inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo (Liber I Paralipomenon 24, 4)

  • Semejæ autem filio ejus nati sunt filii præfecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi (Liber I Paralipomenon 26, 6)

  • filii ergo Semejæ Othni et Raphaël et Obedihel Zabad fratres ejus viri fortissimi Heliu quoque et Samachias (Liber I Paralipomenon 26, 7)

  • cecidit igitur sors orientalis Selemiæ porro Zacchariæ filio ejus viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis (Liber I Paralipomenon 26, 14)

  • porro de Hebronitis Asabias et fratres ejus viri fortissimi mille septingenti præerant Israheli trans Jordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis (Liber I Paralipomenon 26, 30)

  • Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)

  • Jonathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Jaihel filius Achamoni erant cum filiis regis (Liber I Paralipomenon 27, 32)

  • Deus autem dixit mihi non ædificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis (Liber I Paralipomenon 28, 3)

  • dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina