Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut
audivi quod triticum venundetur in Ægypto descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia (Liber Genesis 42, 2)
descendentes igitur fratres Joseph decem ut emerent frumenta in Ægypto (Liber Genesis 42, 3)
ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum erat autem fames in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 5)
et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui (Liber Genesis 42, 6)
et agnovisset eos quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos unde venistis qui responderunt de terra Chanaan ut emamus victui necessaria (Liber Genesis 42, 7)
recordatusque somniorum quæ aliquando viderat ait exploratores estis ut videatis infirmiora terræ venistis (Liber Genesis 42, 9)
qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (Liber Genesis 42, 10)
hoc est ait quod locutus sum exploratores estis (Liber Genesis 42, 14)
jam nunc experimentum vestri capiam per salutem Pharaonis non egrediemini hinc donec veniat frater vester minimus (Liber Genesis 42, 15)
mittite e vobis unum et adducat eum vos autem eritis in vinculis donec probentur quæ dixistis utrum falsa an vera sint alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis (Liber Genesis 42, 16)
die autem tertio eductis de carcere ait facite quod dixi et vivetis Deum enim timeo (Liber Genesis 42, 18)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)
