Mosaico decorativo

Znaleziono 12722 Wyniki dla: Ut

  • locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit (Liber Genesis 41, 38)

  • dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)

  • fecitque ascendere super currum suum secundum clamante præcone ut omnes coram eo genuflecterent et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 43)

  • dixit quoque rex ad Joseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægypti (Liber Genesis 41, 44)

  • vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Ægypti (Liber Genesis 41, 46)

  • tantaque fuit multitudo tritici ut harenæ maris coæquaretur et copia mensuram excederet (Liber Genesis 41, 49)

  • nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos (Liber Genesis 41, 50)

  • cœperunt venire septem anni inopiæ quos prædixerat Joseph et in universo orbe fames prævaluit in cuncta autem terra Ægypti erat panis (Liber Genesis 41, 54)

  • crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Joseph universa horrea et vendebat Ægyptiis nam et illos oppresserat fames (Liber Genesis 41, 56)

  • omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum ut emerent escas et malum inopiæ temperarent (Liber Genesis 41, 57)

  • audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto dixit filiis suis quare neglegitis (Liber Genesis 42, 1)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina