Znaleziono 1573 Wyniki dla: Tui
eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis ejus et morietur quoniam fecit nefas in Israël ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 21)
educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 22, 24)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es (Liber Deuteronomii 23, 23)
ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum (Liber Deuteronomii 23, 24)
si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes (Liber Deuteronomii 23, 25)
si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 24, 7)
non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenæ qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est (Liber Deuteronomii 24, 14)
quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit Deum (Liber Deuteronomii 25, 18)
suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)
et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)