Mosaico decorativo

Znaleziono 2473 Wyniki dla: Tribus Ex Israel

  • quia ex Israël et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ (Prophetia Osee 8, 6)

  • devoratus est Israël nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum (Prophetia Osee 8, 8)

  • et oblitus est Israël factoris sui et ædificavit delubra et Judas multiplicavit urbes munitas et mittam ignem in civitates ejus et devorabit ædes illius (Prophetia Osee 8, 14)

  • noli lætari Israël noli exultare sicut populi quia fornicatus es a Deo tuo dilexisti mercedem super omnes areas tritici (Prophetia Osee 9, 1)

  • venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israël stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuæ et multitudo amentiæ (Prophetia Osee 9, 7)

  • quasi uvas in deserto inveni Israël quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum ipsi autem intraverunt ad Beelphegor et abalienati sunt in confusione et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt (Prophetia Osee 9, 10)

  • vitis frondosa Israël fructus adæquatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris (Prophetia Osee 10, 1)

  • siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israël in voluntate sua (Prophetia Osee 10, 6)

  • et disperdentur excelsa idoli peccatum Israël lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos (Prophetia Osee 10, 8)

  • ex diebus Gabaa peccavit Israël ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis (Prophetia Osee 10, 9)

  • sicuti mane transit pertransiit rex Israël quia puer Israël et dilexi eum et ex Ægypto vocavi filium meum (Prophetia Osee 11, 1)

  • quomodo dabo te Ephraim protegam te Israël quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est pænitudo mea (Prophetia Osee 11, 8)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina