Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos asinos quæ suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod cum audisset socer ejus eumque vidisset occurrit ei lætus (Liber Iudicum 19, 3)
et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter (Liber Iudicum 19, 4)
transierunt igitur Jebus et cœptum carpebant iter occubuitque eis sol juxta Gabaa quæ est in tribu Beniamin (Liber Iudicum 19, 14)
quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis facta est in Israël ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Ægypto usque in præsens tempus ferte sententiam et in commune decernite quid facto opus sit (Liber Iudicum 19, 30)
omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum (Liber Iudicum 20, 2)
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin reddere ei pro scelere quod meretur (Liber Iudicum 20, 10)
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent cur tantum nefas in vobis reppertum est (Liber Iudicum 20, 12)
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et cæderent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros (Liber Iudicum 20, 31)
quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris (Liber Iudicum 20, 39)
quare Domine Deus Israël factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis (Liber Iudicum 21, 3)
quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël grandi enim se juramento constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent (Liber Iudicum 21, 5)
ductique pænitentia filii Israël super fratre suo Beniamin cœperunt dicere ablata est una tribus de Israël (Liber Iudicum 21, 6)