Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri
abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres matris suæ et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matris suæ dicens (Liber Iudicum 9, 1)
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum (Liber Iudicum 9, 2)
locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)
et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Joatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est (Liber Iudicum 9, 5)
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sychem eo quod frater vester sit (Liber Iudicum 9, 18)
quæ cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi metu Abimelech fratris sui (Liber Iudicum 9, 21)
regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis (Liber Iudicum 9, 22)
venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sycimam ad cujus adventum erecti habitatores Sychem (Liber Iudicum 9, 26)
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quæ est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei (Liber Iudicum 9, 28)
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum te civitatem (Liber Iudicum 9, 31)
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis (Liber Iudicum 9, 56)
Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Joatham filii Hierobbaal (Liber Iudicum 9, 57)