Mosaico decorativo

Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri

  • et disrumpam cervicalia vestra et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 21)

  • pro eo quod mærere fecistis cor justi mendaciter quem ego non contristavi et confortastis manus impii ut non reverteretur a via sua mala et viveret (Prophetia Ezechielis 13, 22)

  • propterea dic ad domum Israël hæc dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras (Prophetia Ezechielis 14, 6)

  • et panem meum quem dedi tibi similam et oleum et mel quibus enutrivi te posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis et factum est ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 16, 19)

  • in quo mundabo cor tuum ait Dominus Deus cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis (Prophetia Ezechielis 16, 30)

  • quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viæ et excelsum tuum fecisti in omni platea nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium (Prophetia Ezechielis 16, 31)

  • omnibus meretricibus dantur mercedes tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum (Prophetia Ezechielis 16, 33)

  • propterea meretrix audi verbum Domini (Prophetia Ezechielis 16, 35)

  • filia matris tuæ es tu quæ projecit virum suum et filios suos et soror sororum tuarum tu quæ projecerunt viros suos et filios suos mater vestra Cetthea et pater vester Amorreus (Prophetia Ezechielis 16, 45)

  • et soror tua major Samaria ipsa et filiæ ejus quæ habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quæ habitat a dextris tuis Sodoma et filiæ ejus (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • dic hæc dicit Dominus Deus ergone prosperabitur nonne radices ejus evellet et fructum ejus distringet et siccabit omnes palmites germinis ejus et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus (Prophetia Ezechielis 17, 9)

  • hæc dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum ejus tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem (Prophetia Ezechielis 17, 22)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina