Znaleziono 3944 Wyniki dla: Tri
super contritionem filiæ populi mei contritus sum et contristatus stupor obtinuit me (Liber Ieremiae 8, 21)
numquid resina non est in Galaad aut medicus non est ibi quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei (Liber Ieremiae 8, 22)
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim quos didicerunt a patribus suis (Liber Ieremiae 9, 14)
hæc dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quæ sapientes sunt mittite et properent (Liber Ieremiae 9, 17)
festinent et adsumant super nos lamentum deducant oculi nostri lacrimas et palpebræ nostræ defluant aquis (Liber Ieremiae 9, 18)
pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis eorum lignum est (Liber Ieremiae 10, 8)
quia hæc dicit Dominus ecce ego longe proiciam habitatores terræ in hac vice et tribulabo eos ita ut inveniantur (Liber Ieremiae 10, 18)
væ mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem dixi plane hæc infirmitas mea est et portabo illam (Liber Ieremiae 10, 19)
quod præcepi patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Ægypti de fornace ferrea dicens audite vocem meam et facite omnia quæ præcipio vobis et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Liber Ieremiae 11, 4)
ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte et melle sicut est dies hæc et respondi et dixi amen Domine (Liber Ieremiae 11, 5)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)
propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth qui quærunt animam tuam et dicunt non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris (Liber Ieremiae 11, 21)