Znaleziono 1217 Wyniki dla: Tibi
pete ergo eam a patre ejus et dabit tibi eam uxorem (Liber Thobis 6, 13)
tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)
dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es (Liber Thobis 7, 7)
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)
dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quo perpessa es (Liber Thobis 7, 20)
misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)
si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiæ tuæ (Liber Thobis 9, 2)
tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)
si placet itaque tibi præcedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiæ simul cum coniuge tua et cum animalibus (Liber Thobis 11, 3)
desinat indignatio tua circa nos melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno et subditi simus tibi quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamini (Liber Iudith 3, 2)
veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi (Liber Iudith 3, 6)
nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)