Znaleziono 1271 Wyniki dla: Terra Sancta
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)
sin autem nolueritis interficere habitatores terræ qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceæ in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestræ (Liber Numeri 33, 55)
præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)
tres erunt trans Jordanem et tres in terra Chanaan (Liber Numeri 35, 14)
trans Jordanem in terra Moab cœpitque Moses explanare legem et dicere (Liber Deuteronomii 1, 5)
qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terra (Liber Deuteronomii 1, 24)
sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 25)
murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir (Liber Deuteronomii 2, 5)
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prœlium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 9)
in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israël in terra possessionis suæ quam dedit ei Dominus (Liber Deuteronomii 2, 12)
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad prœlium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 19)