Znaleziono 1271 Wyniki dla: Terra Sancta
veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)
et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum (Liber Numeri 26, 10)
filii Juda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan (Liber Numeri 26, 19)
istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas (Liber Numeri 26, 53)
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 18)
dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 26)
mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum (Liber Numeri 29, 1)
decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 29, 7)
quintadecima vero die mensis septimi quæ vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus (Liber Numeri 29, 12)
quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei (Liber Numeri 31, 6)
et subiciatur ei omnis terra tunc eritis inculpabiles et apud Dominum et apud Israël et obtinebitis regiones quas vultis coram Domino (Liber Numeri 32, 22)
si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem (Liber Numeri 32, 29)