Znaleziono 1207 Wyniki dla: Terra Hereditatis
et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili (Liber Isaiae 21, 1)
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)
dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)
luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ (Liber Isaiae 24, 4)
et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)
confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra (Liber Isaiae 24, 19)
agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)
præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)
in die illa cantabitur canticum istud in terra Juda urbs fortitudinis nostræ salvator ponetur in ea murus et antemurale (Liber Isaiae 26, 1)
anima mea desideravit te in nocte sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te cum feceris judicia tua in terra justitiam discent habitatores orbis (Liber Isaiae 26, 9)