Znaleziono 3022 Wyniki dla: Sun
probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15, 26)
placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis (Epistula ad Romanos 15, 27)
ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (Epistula ad Romanos 15, 31)
salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo (Epistula ad Romanos 16, 7)
salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino (Epistula ad Romanos 16, 11)
salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres (Epistula ad Romanos 16, 14)
salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos (Epistula ad Romanos 16, 15)
significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt (Epistula I ad Corinthios 1, 11)
sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (Epistula I ad Corinthios 2, 12)