Mosaico decorativo

Fundar 3022 Resultados para: Sun

  • probaverunt enim Macedonia et Achaja conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem (Epistula ad Romanos 15, 26)

  • placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis (Epistula ad Romanos 15, 27)

  • ut liberer ab infidelibus qui sunt in Judæa et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis (Epistula ad Romanos 15, 31)

  • salutate Andronicum et Juniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo (Epistula ad Romanos 16, 7)

  • salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino (Epistula ad Romanos 16, 11)

  • salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres (Epistula ad Romanos 16, 14)

  • salutate Filologum et Juliam Nereum et sororem ejus et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos (Epistula ad Romanos 16, 15)

  • significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt (Epistula I ad Corinthios 1, 11)

  • sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia (Epistula I ad Corinthios 1, 27)

  • et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret (Epistula I ad Corinthios 1, 28)

  • quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)

  • nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis (Epistula I ad Corinthios 2, 12)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina