Znaleziono 1401 Wyniki dla: Sol
et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super solio suo et consilium pacis erit inter duos illos (Prophetia Zachariae 6, 13)
et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt et terra desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum (Prophetia Zachariae 7, 14)
hæc dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis (Prophetia Zachariae 8, 7)
hæc dicit Dominus exercituum jejunium quarti et jejunium quinti et jejunium septimi et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et in lætitiam et in sollemnitates præclaras veritatem tantum et pacem diligite (Prophetia Zachariae 8, 19)
quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis pastor (Prophetia Zachariae 10, 2)
et præcidi virgam meam secundam quæ appellabatur Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Judam et inter Israël (Prophetia Zachariae 11, 14)
quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta non visitabit dispersum non quæret et contritum non sanabit et id quod stat non enutriet et carnes pingujum comedet et ungulas eorum dissolvet (Prophetia Zachariae 11, 16)
et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiæ et precum et aspicient ad me quem confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti (Prophetia Zachariae 12, 10)
Esau autem odio habui et posui montes ejus in solitudinem et hereditatem ejus in dracones deserti (Prophetia Malachiae 1, 3)
ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda quia magnum nomen meum in gentibus dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 11)
ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum (Prophetia Malachiae 2, 3)
et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ et sanitas in pinnis ejus et egrediemini et salietis sicut vituli de armento (Prophetia Malachiae 4, 2)
