Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope (Epistula ad Philippenses 4, 5)
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum (Epistula ad Philippenses 4, 6)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
et ipse est caput corporis ecclesiæ qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens (Epistula ad Colossenses 1, 18)
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio (Epistula ad Colossenses 3, 25)
sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Epistula ad Colossenses 4, 6)
ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaja (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 7)
a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaja sed in omni loco fides vestra quæ est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 3)
ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)
et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut præcepimus vobis (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Thessalonicenses 5, 9)