Znaleziono 2792 Wyniki dla: Sit
dico enim per gratiam quæ data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei (Epistula ad Romanos 12, 3)
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes (Epistula ad Romanos 12, 13)
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Epistula ad Romanos 12, 20)
omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt a Deo ordinatæ sunt (Epistula ad Romanos 13, 1)
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam (Epistula ad Romanos 13, 5)
nox præcessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis (Epistula ad Romanos 13, 12)
is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non judicet Deus enim illum adsumpsit (Epistula ad Romanos 14, 3)
certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere (Epistula ad Romanos 15, 14)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen (Epistula ad Romanos 15, 33)
ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis (Epistula I ad Corinthios 1, 15)
