Znaleziono 1989 Wyniki dla: Septem Filii Saul
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël (Liber Iudicum 12, 9)
rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis (Liber Iudicum 13, 1)
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas (Liber Iudicum 14, 12)
septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo cum ei molesta esset exposuit quæ statim indicavit civibus suis (Liber Iudicum 14, 17)
cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri homines (Liber Iudicum 16, 7)
adtuleruntque ad eam satrapæ Philisthinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum (Liber Iudicum 16, 8)
dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terræ fixeris infirmus ero (Liber Iudicum 16, 13)
at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines ejus et cœpit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit (Liber Iudicum 16, 19)
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiæ suæ quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Micha requieverunt ibi (Liber Iudicum 18, 2)
dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas (Liber Iudicum 18, 25)
posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ (Liber Iudicum 18, 30)
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii Jemini (Liber Iudicum 19, 16)