Znaleziono 1210 Wyniki dla: Sem
quia sicut cæli novi et terra nova quæ ego facio stare coram me dicit Dominus sic stabit semen vestrum et nomen vestrum (Liber Isaiae 66, 22)
vade et clama in auribus Hierusalem dicens hæc dicit Dominus recordatus sum tui miserans adulescentiam tuam et caritatem disponsationis tuæ quando secuta me es in deserto in terra quæ non seminatur (Liber Ieremiae 2, 2)
ego autem plantavi te vineam electam omne semen verum quomodo ergo conversa es in pravum vinea aliena (Liber Ieremiae 2, 21)
quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)
me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari præceptum sempiternum quod non præteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus ejus et non transibunt illud (Liber Ieremiae 5, 22)
sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga (Liber Ieremiae 6, 7)
hæc dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus (Liber Ieremiae 6, 16)
et proiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros universum semen Ephraim (Liber Ieremiae 7, 15)
numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne semet ipsos in confusionem vultus sui (Liber Ieremiae 7, 19)
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)
seminaverunt triticum et spinas messuerunt hereditatem acceperunt et non eis proderit confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini (Liber Ieremiae 12, 13)
et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto (Liber Ieremiae 13, 24)
