Znaleziono 1210 Wyniki dla: Sem
dixitque Hieroboam uxori suæ surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc (Liber I Regum 14, 2)
cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiæ Silonitis (Liber I Regum 15, 29)
dixit ergo rex Israël ad Josaphat numquid non dixi tibi quia non prophetat mihi bonum sed semper malum (Liber I Regum 22, 18)
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)
at ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies aperuitque oculos (Liber II Regum 4, 35)
sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum et egressus est ab eo leprosus quasi nix (Liber II Regum 5, 27)
misit rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei et præoccupavit eum et observavit se ibi non semel neque bis (Liber II Regum 6, 10)
Athalia vero mater Ahaziæ videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium (Liber II Regum 11, 1)
Jozachar namque filius Semath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum et mortuus est et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Regum 12, 21)
projecitque Dominus omne semen Israël et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua (Liber II Regum 17, 20)
tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quæ sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum (Liber II Regum 19, 29)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
